monumenta.ch > Theodulfus Aurelianensis > sectio 11 > bnf10439.175 r > sectio 5 > bsbBSB-InkG-296GW11398.215 > sectio 127 > bsbClm4541.533 > sectio 88 > sectio 2 > sectio 119 > sectio 30 > sectio 55 > sectio 47 > sectio 187 > sectio 39 > bavPal.lat.281.536 > sectio 67 > sectio 84 > sectio 70 > sectio 111

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Beda Venerabilis, In Lucae Evangelium Expositio, 3, 8, 111
Accessit retro, et tetigit fimbriam vestimenti eius, et confestim stetit fluxus sanguinis eius. Accedit et Dominum tangit Ecclesia, quae ei per fidei veritatem appropinquat. Accedit autem retro, sive iuxta id quod ipse ait: Si quis mihi ministrat, me sequatur ; et alibi praecipitur: Post Dominum Deum tuum ambulabis; sive quia presentem in carne Dominum non videns, peractis temporariae dispensationis sacramentis, eius iam per fidem coepit vestigia subsequi. Tangit autem fimbriam vestimenti, et undam restringit sanguinis, quia beatus et vere mundandus, qui vel extremam verbi partem fidei manu contigerit.